monumenta.ch > Plinius > sectio 65

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 31, 65
{XXXIII} qui puram dedere, raphanos supermandi ex mulso aceto iubent, ut ad vomitiones revocent. clysteribus quoque marinam infundunt tepefactam. testium quidem tumores fovendo non aliud praeferunt, item pernionum vitio ante ulcera, simili modo pruritibus, psoris et lichenum curationi. lendes quoque et taetra capitis animalia hac curantur. et liventia reducit eadem ad colorem. in quibus curationibus post marinam aceto calido fovere plurimum prodest. quin et ad ictus venenatos salutaris intellegitur, ut phalangiorum et scorpionum, et ptyade aspide respersis; calida autem in his adsumitur.